log mino

Minos rex erat in Creta. Eius uxor Solis filia et mater monstri Minotauri erat, cui tauri caput et hominis corpus erant. Minos Minotaurum in Labyrinthum duxerat, quem Daedalus cum magna cura aedificaverat. Homo enim, postquam in Labyrinthum intraverat, non iam ex eo fugere poterat. Quotannis cives septem filios et septem filias Athenis Minotauro mittebant, quos vorabat.

Athenis autem, regis Aegei filius, Theseus: “Ibo, inquit, in Cretam et ibi monstrum vincam.” Filii virtutem pater laudavit et iuvenis ad Cretam cum decem comitibus properavit. Ibi Ariadne, regis filia, Theseum vidit et mox amavit. Itaque ei longum filum dedit, quem per Labyrinthum evolvit. Deinde Minotaurum adiit et necavit ; tum Ariadnae filo e Labyrintho exire potuit.