Respostaoberta1
Llegeix aquest diàleg, posa-li títol en llatí en funció del seu contingut.
Quina gramàtica (posa'n dos exemples) i quin vocabulari (escriu l'enunciat de cinc mots) pots aprendre i/o repassar amb aquest Colloquium.
Iulia Marcum interrogat: "Quid vos discitis apud magistrum?"
Marcus sorori respondet: "Computare discimus."
Iulia: "Tu doce me computare, Marce!"
Marcus: "Ego non possum te docere, nec enim sum magister. Sed te interrogare possum. Ergo responde mihi: Quot oculi sunt tibi?"
Iulia statim respondet: "Duo." ·
Marcus: "Recte respondes, Iulia." ·
Iulia: "Gaudeo quod a te laudor, sed id quod interrogor nimis facile est. Ego non parvos tantum numeros scio."
Marcus: "A parvis numeris incipere oportet. Nunc autem ad hoc responde: Quot digiti sunt tibi?"
Iulia digitos manus sinistrae numerat: "Unus, duo, tres, quattuor, quinque. In hac manu sunt quinque digiti."
Marcus: "Et in manu dextra item quinque digiti sunt. Quot digiti sunt in duabus manibus tuis?"
Iulia: "Id nescio." ·
Marcus: "Quot sunt quinque et quinque? Si nescis ad hoc respondere, puella stulta es. Digitis computa!" ·
Iulia quemque digitum manus dextrae tangit, dum numeros dicit a sex usque ad decem: "Sex, septem, octo, novem, decem. Quinque et quinque sunt decem. Mihi sunt decem digiti."
Marcus: "Alterum responsum est rectum - alterum non rectum! Nec enim in manibus tantum, sed etiam in pedibus sunt digiti. In duobus pedibus tuis tot digiti sunt quot in manibus: quot igitur digiti sunt tibi?"
Iulia: "Tot digitos numerare non possum." ·
Marcus: "Quot sunt decem et decem?" ·
Iulia: "Duodecim, puto; nec vero certa sum."
Iulia Marco responsum incertum atque pravum dat. ·
Marcus: "Duodecim? Id responsum pravum ac stultum est! Non cogitas antequam mihi respondes, Iulia; itaque prave ac stulte respondes!"